monumenta.ch > Plinius > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 8, 14
{V} alius Menandrum Syracusanum incipientis iuventae in exercitu Ptolemaei, desiderium eius, quotiens non videret, inedia testatus. et unguentariam quandam dilectam Iuba tradit. omnium amoris fuere argumenta gaudium a conspectu blanditiaeque inconditae, stipes, quas populus dedisset, servatae et in sinum effusae. nec mirum esse amorem quibus sit memoria.